previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. quo loco possum dicere id quod vir clarissimus, M. Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante dixit:

Vtinam ne in nemore Pelioac longius mihi1 quidem contexere hoc carmen liceret:

nam numquam era errans hanc molestiam nobis exhiberet

Medea animo aegro, amore saevo saucia. sic enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque2 hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse. [19]

quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. aiebant3 enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo iste4 fonte senator emanet. nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus5 et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solum6 qui vobis gratificari vellet inventum.

de teste Fufio7.” [20]

nec tamen8 illud genus alterum nocturnorum testium perhorresco9. est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores10 suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. graves erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt11, cum sit eis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse12 de tantis iniuriis experiri.


1 mihi quidem ς: quidem mihi Pπδ

2 migrationemque hanc scripsi: migrationemque huic Pπδ: eamque migrationem huic Kayser

3 aiebant || aiebant (-i- m. 2 in ras.) P: iaciebant ς

4 quo iste b2ψ: quote P1eg: quoto P2bh: quo g2

5 arcessitus ς: accersitus cett.

6 esse solum ς: solum esse Pπδ

7 DE TESTE FVFIO ς, om. Pπδ (cf. Mur. 57)

8 tamen tantum ψ1

9 perhorresco ς: pertimesco Pπδ

10 suas uxores ς (contra Severian., Rhet. M. p. 369)

11 audeant bψ2

12 coepisse ςegδ: caedisse Ph

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: